gratae mihi tuae litterae fuerunt; ex quibus intellexi, quod etiam sine litteris arbitrabar, te summa cupiditate adfectum esse videndi mei. quod ego ita libenter accipio,
ut tamen tibi non concedam; nam tecum esse, ita mihi
commoda omnia quae opto, contingant, ut vehementer velim! etenim, cum esset maior et virorum et civium bonorum et iucundorum hominum et amantium mei copia, tamen erat nemo, quicum essem libentius quam tecum, et pauci, quibuscum essem aeque libenter; hoc vero tempore cum alii interierint, alii absint, alii mutati voluntate sint, unum medius
fidius tecum diem libentius posuerim quam hoc omne tempus cum plerisque eorum, quibuscum vivo necessario. noli enim existimare mihi non solitudinem iucundiorem esse, qua tamen ipsa uti non licet, quam sermones eorum, qui frequentant domum meam, excepto uno aut summum altero.